CUNABULA Graecorum

CUNABULA Graecorum
CUNABULA Graecorum
Postquam materfamilias partu viri familiam fundavit, ut loquitur Apuleius, Metam. l. 10. i. e. postquam masculum enixa est, quales δόμων κίονας, domuum columnas, vocant Lycophron et Pindarus, nec immerito,
Στύλοι γὰρ οἴκων εἱσὶ παῖδες ἄρσενες.
Domi columnae namque nati masculi.
Recens a matre aquâ (apud Lacedaemonios vinô Plutarch. in Lycurgo) lavari est solitus. De quo ritu sic in Amphitruone Plautus, Actu 5. sc. 1. v. 50.
Postquam peperit pueros, lavare iussit, nos occepimus,
Sed puer ille, quem ego lavi, ut magnus est, ut multum valet?
Lotus oleô inungebatur, quod in vase χύτλον dicto asservari moris erat; unde ritus χυτλῶσαι dictus: qui quoniam lotionem e vestigio insequebatur, verbum hoc non raro apud Auctores de illa usurpatur. Callimachus, hymnô in Iovem,
---- Ε᾿πεὶ μητὴρ μεγάλων ἀπεθήκατο κόλπων.
Αὐτίκα δίζητο ῥόον ὕδατος, ᾧκε τόκοιο
Λύματα χυτλώσαιτο ---
Eandem ob causam Bacchi ἀχύτλωτον λοχείην appellat Dionys. l. 9. lotione enim non opus ei, qui e femore prodibat Iovis. Post haec infans involvebatur faciis: seu vesti, quam mater virginitatis tempore hunc in usum paraverat: Huic Erechtidae intexebant imaginem Gorgonis colubros locô crinium gerentis, cum aegide Minervae, cuius benesiciô Perseus monstrum confecit. Iuxta duos ex auro dracones, in memoriam Erichtonii, qui a Pallade duobus draconibus commissus est custodiendus. Euripides in Ione.
--- --- ὅθεν Ε᾿ρεχθεἰδας ἐκεῖ
Νόμος τις ἐςτὶν, ὄφεσιν εν χρυσηλάτοις
Τρέφειν τέκνα,
--- --- Unde Erechtheidas ibi
Lex est, sperpentibus in auro pictis
Nutrire prolem.
A' quibus dein ad reliquos consuetudo, fluxit. Sed nil aliud Dracones hi, quam emblemata, fuisse videntur, quibus significatum, vigili curâ tam tenerae aetatis opus esse: Auctore Festô enim: Dracones dicti sunt ἀπὸ τȏυ δρακεῖν, quod est, videre: clarissimam enim habent aciem, quamobrem incubantes eos thesauris, custodiae causâ, finxerant. Et quid aliud sunt ii quibus commissae infantia est, quam Dracones Hesperidum poma custodientes, si ex fide munere suô fungi velint. Involutus hôc modô infans, cunarum vice aut clypeo impositus est, in omen bellicae fortitudinis (quod de Hercute legimus, Lacedaemoniis insuper ac Oeltis quoque, apud Strabonem, l. 7.) aut vanno seu ventilabro, quod alimentorum copiae et bonitatis symbolum coniectabant, ut loquitur Cael. Rhodig. Cum quintum attigit vitae diem, circa focum gestatus et sic Laribus initiarus est, ac membrum familiae factus: quô tempore manus lavare obstetricibus in usu fuit. Interea floribus sertisque coronabatur domus mittebanturque a gratulantibus cognatis polypodes ac sepiae, munerum locô, quae γενέθλιοι δόσεις dicuntur Aeschylo in Eumenid. Vide Athenaeum: totaque haec sollennitas Amphidromia, et Genius seu γενέθλιος θεὸς, θεὸς Α᾿μφιδρόμιος, ab hac cursitandi seu saltandi circa focum ceremonia appellatus est: ubi obiter addendum, a nudis eam peragi fuisse solitam, unde foculum lucentem oportuit fuisse, Hesych. Nominis impositio sequebatur septimô a navitate die, quem κριτικὸν habuêre: vel potius decimô die, an magis decimâ nocte, festivitas enim ista Δεκάτην, iique, qui sacrificium obibant praemitti solitum, Δεκάτην θύειν, vel Δεκάτην ἑςτιάσαι dicebantur: convemebant tum omnes cognati, rei testes, quemadmodum apud Romanos in Nominalibus fieri erat moris. Aristoph. in Avibus,
Οὐκ ἄρτι θύω τὴν δεκάτην ταύτης ἐγὼ
Καὶ τοὔνομ᾿ ὥσπερ παιδίῳ νῦν δὴ θέμην.
Nomen quod accipeibat infans, in arbitrio parentis erat, communiter tamen primogenitus ab Avo nominari consuevit, Eustath. in Il. ε. interim non raro nomina pro variatione sortis conditionisque postea mutata. Sic Proeti filia, postquam adolevit, Theonoes nomen accepit: Leucippe, cum empta est, Lacaena: Ismenias, in servitutem redactus, Atraces est nominatus, vide Euripidem, Hel. v. 13. Achillem Tatium, l. 5. Eustath. Ismen. l. 9. et plura hanc in rem, apud Franc. Rossaeum, Archaeologiae Atticae l. 5. capp. 2. 3. 4. 5. ut et infra in voce Nominalia. Coeterum Cunae, rursum versum trahi apta inter obscenas res recensentur et cum σπαργάνοις seu fasciolis confusae. Has Nutrices movebant vel servi Cunarii, qui postea forsan puerorum eorundem Paedagogi, et ancillae Cunariae. Forma varia. Modo clypeus, modo cribrum et vannum, de quo Callimachus, Hymn. 1.
-- - ---- Σὲ δὲ κοίμισεν Α᾿δρήςτεια
Λἰκνῳ ἐνὶ χρυσέῳ.
---- ---- Te sopivit. Adrastia,
Vanno in aureo.
Vide quoque Homerum, Hymnô in Mercur. Alias navigioli spectem habuêre, eaeque vel tectae spinis vel apertae fuêre: nonnumquam versatilibus fulcris huc illuc moti infantes vel annulis pensilibus ad somnum compositi, et voluptatem, etiam grandiores, ex Gymnasticorum praecepto. Vide quoque supra Bericolum. Puerorum autem Cunae ad latera, Medicorum vero etiam sursum deorsumque duci potuerunt. Magnatibus segmentatae, non tam vermiculatâ picturâ, quam stragulis purpureis, quibus flores accessêre, et pelvis excrementis puerilibus recipiendis destinata. Praeerat iis et pueris ipsis intra cunas Cunina Dea, de qua Inscr. apud Gruterum, p. 96. CUNINAE. FELICI. SACR. CLAUDIA. HELPIS. D. D, lacte placati solita. Iuxta eas vero congestae aviculae, quibuscum luderent, item specula adiunctique catelli et dracunculi nec non cymbala: apud Septentrionales cultelli; aliis nummi a Nutrice accepti, a quibus etiam mobilibus curribus circumagebantur etc. In cuius rei, initiô nempe acceptae vitae per motus cunarum, memoriam, per Feriarum Latinarum dies, Oscillatione Romanos veteres uti consuevisse, dicemus infra, voce Oscilla. Reponendus in Cunis his infans involucra sua habuit: quae vel fasciae sive panni totô corpore circumducti vel incunabula, quibus Cunis alligabatur, ne motu exturbarerur. De fasciis, dicemus infra; de cunabulis seu incunabulis omnino accipiendus est Plautus, Amphitr. Actu 5. sc. 1. v. 52.
Nemo eum colligare quivit incunabulis.
Erant haec illustriorum ex purpura, interdum strophium mammarum virginale matris, purpurâ tinctum: et transiêre subinde ad mortuos, sicut κείρια mortuorum ad cunas. Annum vero superârunt in iis infantes numquam etc. quique, ante Cunas, obstetricum subiacebant curae, post ad Nutrices transibant, de quibus suô locô. Pueriles Veterum Cunas repraesentat elegantissima tabella antiquissimi codicis manuscripti Geneseos, apud Lambecium, Comm. Biblioth. Caesar. l. 3. e quo codice fragmentum, c. 39. Genes. ita is delineat. Hic praeter varia ad Gynaecea Veterum, rem vestiariam et lanificium, speciantia, observatu dignissimae Cunae infantiles rursum versum trahi aptae, in quibus iacentem puerum nutricali arte sopire ac crepundiis vel aliis adhibitis crepitaculis delinire gestit Cunaria, eôdem plane modô, quô haec describit Arnobius, l. 4. adv. Gentes. Facit autem Cunariae mentionem vetus lapis, D. M. TEIAE. THREPTE. SO ROR. PIISSIMAE. CUNARIAE. RUFINAE. V. V. GLYPTUS. FRATER. QUI ET. FELIX. VIVOS. VIVAE POSUIT. Cunarii vero servi, Martialis meminit, l. 11. Epigr. 14. etc. Vide Thomam Bartholinum de Puerperio veter. et Lautentium Pignorium de Servis. De usu vero Cunarum in aegris curandis, Hier. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 3. c. 12. et l. 6. c. 11. uti de more in Cunis infantes Monasteriis offerendi, in Ecclesia Romana usitato, infra voce Oblati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CRETA — I. CRETA Herodoto, l. 2. ubi de more Aegyptiorum Sacerdotum, quem in probando bove sacrificiis apto solebant usurpare, γῆ σημαντρὶς dicta est, quod eâ literas signari antiquissimis temporibus in usu fuit. Servius, ad illud l. 6. Aen. v. 321.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”